Liber Deuteronomii*

Caput 22: Versus 29

Non poterit.AUG., quaest. 34.Merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate et illicite violavit; si enim intelligimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit quod Moyses permisit dare libellum repudii et dimittere. In his autem quae illicite vitiant noluit licere, ne videatur ad ludibrium fecisse, et potius finxisse quod eam duxerit. Hoc quoque de illa jussit, cui vir calumniatus fuerit de virginalibus non inventis.
(* Traductions européennes)